- VERTAGUS
- VERTAGUSnomen canis leporarii, qui et Gallicus et Laconicus dicitur. In L. Sal. argutarius canis vel acutarius, quasi ὀξύπους. Alias Vertragus, Vertraus, Vertrus et Veltrus: quâ postremâ voce infima aetas appellavit, qui superiori Vertagi; atque ita in VitaCaroli M. nuncupantur, Salmas. Not. ad Aurelian. Vopisci, c. 7. Hebraeis renibus succinctus, uti quidem Rabbi Levi phrasin hanc explicat Proverb. c. 30. v. 31. dicens, Canis est lumbis tenuibus, quô ad venationem utuntur Venatores. Certe de eodem cane Gratius, Cynegetic. v. 271.—— adstricti succingant ilia ventris.Et Ovidius, ubi de Actaeonis canibus, l. 3. Met. Fab. 2. v. 216.Et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon.Namque, ut Aristoteles in Physiognom. c. 6. οἱ εὔξωνοι, inquit, φιλόθηροι, Qui (ilibus) succincti sunt, venationis sunt studiosi etc. Vide Fullerum, Miscellan. l. 5. c. 12. Sam. bochartum, Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 56. Alios, nec non supra ubi de Cane Venatico, item voce Acupedes. Vocem quod attinet, Salmasius idem, tragum, ait, pro traho dixerunt, id est, everriculo —— sic vertrahum et vertragum, de genere canis venatici: pro fertrahum, a fera trahenda, sein v. mutatô etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.